Evaluation Tools

Evaluation is the key level of understanding for Latin. Students and teachers evaluate the text the encounter as well as the translations of all the students.

Within this tool box, you will be introduced to Juxta Commons, a collaborative translation generator inspired and borrowed from Readywritingas well as a forum dedicated to the pedagogical value of Latin translation.

The following passages were used for the Juxta example and the Translationes Conlatae generator:

Juxta

HE. Eheu quis intus scorpios, quis fervida
plaga revulsus cancer infixus meas
urit medullas? aeris quondam capax
tumidi vigor pulmonis arentes fibras
distendit, ardet felle siccato iecur
totumque lentus sangiunem auexit vapor.
primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
in membra fecit, abstulit pestis latus,
exedit artus penitus et totas malum
hausit medullas: ossibus vacuis sedet;
nec ossa durant ipsa, sed compagibus
discussa ruptis mole conlapsa fluunt.
defecit ingens corpus et pesti satis
Herculea non sunt membra- pro, quantum est malum
quod esse vastum fateor, o dirum nefas!

Seneca, Her. O. 1218-32

Translationes Conlatae

Nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.           34
debetis velle quae velimus: meruimus
et ego et pater de vobis et re publica
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
vidi, Neptunum Virtutem, Victoriam
Martem Bellonam commemorare quae bona
vobis fecissent) quis benefactis meus pater,
deorum regnator, architectust omnibus?
sed mos numquam <ille> illi fuit patri meo
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a vobis sibi
meritoque vobis bona se facer quae facit.

Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar;        56
post argumentum huius eloquar tragoediae.
Quid? Contraxistis frontem, quia tragoediam
dixi futuram hanc? deus sum commutavero.
eandem hanc, si voltis, faciam ex tragoedia
comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
utrum fit an non? Voltis? Sed ego stultior.
quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
teneo quid animi vostri super hac re siet:
faciam ut commixta sit; <sit> tragicomedia;
nam me perpetuo facere ut sit comoedia
reges quo veniant et di, non par arbitror.
Quid igitur? Quoniam hic servos quoque partes habet.
faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.

Plautus, Am. 34-68

If you would like to add a class translation to either of these projects please see Add to the Comparison.